[222] gnosiaque ardentis decedat s. c. et hoc ad superiora pertinet: cum enim coronae pars oritur, occidit taurus, in quo vergiliae sunt. 'decedat' autem non pro occasu dixit, sed 'soli cedat', quo in scorpione posito cum ortu ipsius oritur. fabula vero de corona talis est: cum Liber pater Ariadnen, Minois, Cretae regis, filiam, uxorem duceret, Vulcanus ei coronam obtulit, quam ille ad uxoris insigne inter sidera collocavit. et stellam per poeticam licentiam dixit; ceterum sex sunt, quibus in caelo declaratur corona. alii hanc fa- bulam ita adserunt: Theseus cum ad interimendum Minotaurum Cre- tam venisset, miseratam eius Ariadnen auxilium ei ad occidendum filo ducto Minotaurum praestitisse; Theseum vero Ariadnen, utpote salutis auctorem, secum avexisse. qui cum ad Naxum insulam delati essent, Ariadnen ibi vel consulto vel necessitate vel monitu Mercurii a Theseo derelictam. quam cum Liber pater adamasset, coronam ei dempto pu- dore, sicut supra dictum est, dicitur obtulisse: quam etiam inter sidera postea conlocavit.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.